Gefunden 523 Ergebnisse für: nomina filiorum Noe
et vestes textas et vestes sanctas Aaron sacerdoti et vestes filiorum eius, ut fungantur officio suo in sacris, (Liber Exodus 31, 10)
Primogenitum asini redimes ove, sin autem nec pretium pro eo dederis, franges cervicem eius. Primogenitum filiorum tuorum redimes; nec apparebis in conspectu meo vacuus. (Liber Exodus 34, 20)
Igitur, congregato omni coetu filiorum Israel, dixit ad eos: “Haec sunt, quae iussit Dominus fieri: (Liber Exodus 35, 1)
Et ait Moyses ad omnem coetum filiorum Israel: “Iste est sermo, quem praecepit Dominus dicens: (Liber Exodus 35, 4)
vestimenta texta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes sanctas Aaron pontificis ac vestes filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi”. (Liber Exodus 35, 19)
Egressus est omnis coetus filiorum Israel de conspectu Moysi, (Liber Exodus 35, 20)
Paraverunt et duos lapides onychinos, inclusos texturis aureis et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel; (Liber Exodus 39, 6)
posueruntque eos in fasciis umeralibus ephod, lapides memorialis filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 7)
Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum. (Liber Exodus 39, 14)
Vestes quoque textas, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, et vestes sacras Aaron sacerdotis et vestes filiorum eius (Liber Exodus 39, 41)
Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini. (Liber Leviticus 2, 3)
Quidquid autem reliquum est, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini. (Liber Leviticus 2, 10)