Gefunden 125 Ergebnisse für: momenti ad arcam
Oza ambulabat iuxta arcam, et Ahio praecedebat eam. (Liber II Samuelis 6, 4)
Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam, quoniam boves lascivientes proruperunt. (Liber II Samuelis 6, 6)
Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate; qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei. (Liber II Samuelis 6, 7)
Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitate David, sed divertit eam in domum Obededom Getthaei. (Liber II Samuelis 6, 10)
Nuntiatumque est regi David: “Benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei”. Abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio. (Liber II Samuelis 6, 12)
Cumque progressi essent, qui portabant arcam Domini, sex passus, immolavit bovem et vitulum saginatum, (Liber II Samuelis 6, 13)
Et David et omnis domus Israel ducebant arcam Domini in iubilo et in clangore bucinae. (Liber II Samuelis 6, 15)
Et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David; et obtulit David coram Domino holocausta et pacifica. (Liber II Samuelis 6, 17)
Venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo portantes arcam foederis Dei; et deposuerunt arcam Dei. Et sacrificavit Abiathar, donec omnis populus egressus fuerat de civitate. (Liber II Samuelis 15, 24)
Et dixit rex ad Sadoc: “Reporta arcam Dei in urbem. Si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me et ostendet mihi eam et habitationem suam. (Liber II Samuelis 15, 25)
Reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei Ierusalem et manserunt ibi. (Liber II Samuelis 15, 29)
Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: “Vade in Anathoth ad agrum tuum; es quidem vir mortis, sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus, in quibus laboravit pater meus”. (Liber I Regum 2, 26)