Gefunden 38 Ergebnisse für: flumina/page/1/page/3/page/4/page/4
Quia ipse super maria fundavit eum et super flumina firmavit eum. - (Liber Psalmorum 24, 2)
Et eduxit rivulos de petra et deduxit tamquam flumina aquas. (Liber Psalmorum 78, 16)
Convertit in sanguinem flumina eorum et rivulos eorum, ne biberent. (Liber Psalmorum 78, 44)
Et ponam super mare manum eius et super flumina dexteram eius. (Liber Psalmorum 89, 26)
Elevaverunt flumina, Domine. elevaverunt flumina vocem suam, elevaverunt flumina fragorem suum. (Liber Psalmorum 93, 3)
Flumina plaudent manu, simul montes exsultabunt (Liber Psalmorum 98, 8)
Dirupit petram, et fluxerunt aquae, abierunt in sicco flumina. (Liber Psalmorum 105, 41)
Posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim, (Liber Psalmorum 107, 33)
Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. (Liber Psalmorum 137, 1)
Omnia flumina pergunt ad mare, et mare non redundat; ad locum, unde exeunt, flumina illuc revertuntur in cursu suo. (Liber Ecclesiastes 1, 7)
Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam; si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despicient eum. (Canticum Canticorum 8, 7)
et ab ira saxa iaculante ira plenae mittentur grandines; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. (Liber Sapientiae 5, 22)