Gefunden 191 Ergebnisse für: divitiae sapientia
longitudo dierum in dextera eius, et in sinistra illius divitiae et gloria. (Liber Proverbiorum 3, 16)
Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit caelos prudentia; (Liber Proverbiorum 3, 19)
sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rorem stillant. (Liber Proverbiorum 3, 20)
Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam? (Liber Proverbiorum 8, 1)
Melior est enim sapientia gemmis, et omne desiderabile ei non potest comparari”. (Liber Proverbiorum 8, 11)
Ego sapientia habito cum prudentia et artem excogitandi invenio. (Liber Proverbiorum 8, 12)
Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et iustitia. (Liber Proverbiorum 8, 18)
Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem; (Liber Proverbiorum 9, 1)
In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso eius, qui indiget corde. (Liber Proverbiorum 10, 13)
Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentiae. (Liber Proverbiorum 10, 23)
Venit superbia, veniet et contumelia; apud humiles autem sapientia. (Liber Proverbiorum 11, 2)
Non proderunt divitiae in die ultionis, iustitia autem liberabit a morte. (Liber Proverbiorum 11, 4)