Gefunden 91 Ergebnisse für: disciplinam doctrina

  • Qui abicit disciplinam, despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis. (Liber Proverbiorum 15, 32)

  • Doctrina viri mitigat iram eius, et gloria eius est iniqua praetergredi. (Liber Proverbiorum 19, 11)

  • Audi consilium et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. (Liber Proverbiorum 19, 20)

  • Derisore flagellato vel parvulus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelleget disciplinam. (Liber Proverbiorum 19, 25)

  • Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur: (Liber Proverbiorum 23, 13)

  • In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. (Liber Proverbiorum 24, 4)

  • quod cum vidissem, posui in corde meo, vidi, didici disciplinam: (Liber Proverbiorum 24, 32)

  • Nam est qui laborat in sapientia et doctrina et sollicitudine, et homini, qui non laboraverit, dabit portionem suam; et hoc ergo vanitas et magnum malum. (Liber Ecclesiastes 2, 21)

  • Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est, et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. (Liber Sapientiae 3, 11)

  • Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos et habebitis disciplinam. (Liber Sapientiae 6, 11)

  • Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis. (Liber Sapientiae 6, 25)

  • Cum enim tentati sunt, etsi cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur. (Liber Sapientiae 11, 9)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina