Gefunden 139 Ergebnisse für: Jerusalem Salomon
Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum eius nimis. (Liber I Regum 2, 12)
Responditque rex Salomon et dixit matri suae: “Quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae? Postula ei et regnum! Ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae”. (Liber I Regum 2, 22)
Iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens: “Haec faciat mihi Deus et haec addat, certe contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc. (Liber I Regum 2, 23)
Misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae, qui interfecit eum, et mortuus est. (Liber I Regum 2, 25)
Eiecit ergo Salomon Abiathar, ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini, quem locutus est super domum Heli in Silo. (Liber I Regum 2, 27)
Nuntiatumque est regi Salomoni, quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare; misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae dicens: “Vade, interfice eum!”. (Liber I Regum 2, 29)
Et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum”. (Liber I Regum 2, 45)
Dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama. (Liber I Regum 3, 3)
Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi; illud quippe erat excelsum maximum. Mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud. (Liber I Regum 3, 4)
Et ait Salomon: “Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum; custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius, sicut est hodie. (Liber I Regum 3, 6)
Placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset, (Liber I Regum 3, 10)
Igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium. Cumque venisset Ierusalem, stetit coram arca foederis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et convivium universis famulis suis. (Liber I Regum 3, 15)