Gefunden 387 Ergebnisse für: Iacob et Esau
erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta. (Evangelium secundum Ioannem 4, 6)
Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius?”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 12)
Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti; (Actus Apostolorum 3, 13)
Et dedit illi testamentum circumcisionis; et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava, et Isaac Iacob, et Iacob duodecim patriarchas. (Actus Apostolorum 7, 8)
Cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto, misit patres nostros primum; (Actus Apostolorum 7, 12)
Mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque; (Actus Apostolorum 7, 14)
et descendit Iacob in Aegyptum. Et defunctus est ipse et patres nostri; (Actus Apostolorum 7, 15)
“Ego Deus patrum tuorum, Deus Abraham et Isaac et Iacob”. Tremefactus autem Moyses non audebat considerare. (Actus Apostolorum 7, 32)
qui invenit gratiam ante Deum et petiit, ut inveniret tabernaculum domui Iacob. (Actus Apostolorum 7, 46)
sicut scriptum est: “Iacob dilexi, Esau autem odio habui”. (Epistula ad Romanos 9, 13)
et sic omnis Israel salvus fiet, sicut scriptum est: “Veniet ex Sion, qui eripiat, avertet impietates ab Iacob; (Epistula ad Romanos 11, 26)
Fide peregrinatus est in terra promissionis tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Iacob, coheredibus promissionis eiusdem; (Epistula ad Hebraeos 11, 9)