Gefunden 1722 Ergebnisse für: Ego
nam si decem milia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui. (Epistula I ad Corinthios 4, 15)
Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi ut praesens eum, qui sic operatus est, (Epistula I ad Corinthios 5, 3)
Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iu dicari apud iniquos et non apud sanctos? (Epistula I ad Corinthios 6, 1)
“Omnia mihi licent!”. Sed non omnia expediunt. “Omnia mihi licent!”. Sed ego sub nullius redigar potestate. (Epistula I ad Corinthios 6, 12)
Dico autem innuptis et viduis: Bonum est illis si sic maneant, sicut et ego; (Epistula I ad Corinthios 7, 8)
His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere (Epistula I ad Corinthios 7, 10)
Ceteris autem ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam; (Epistula I ad Corinthios 7, 12)
Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccavit. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi, ego autem vobis parco. (Epistula I ad Corinthios 7, 28)
Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium; puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo. (Epistula I ad Corinthios 7, 40)
Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem non operandi? (Epistula I ad Corinthios 9, 6)
Ego autem nullo horum usus sum. Non scripsi autem haec, ut ita fiant in me; bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet. (Epistula I ad Corinthios 9, 15)
Ego igitur sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem verberans; (Epistula I ad Corinthios 9, 26)