Gefunden 8660 Ergebnisse für: Dom
Dixitque Dominus ad eum: “Quare iratus es, et cur concidit facies tua? (Liber Genesis 4, 6)
Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius”. (Liber Genesis 4, 7)
Et ait Dominus ad Cain: “Ubi est Abel frater tuus?”. Qui respondit: “Nescio. Num custos fratris mei sum ego?”. (Liber Genesis 4, 9)
Dixitque Cain ad Dominum: “Maior est poena mea quam ut portem eam. (Liber Genesis 4, 13)
Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!”. Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum. (Liber Genesis 4, 15)
Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra Nod ad orientalem plagam Eden. (Liber Genesis 4, 16)
Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini. (Liber Genesis 4, 26)
vocavitque nomen eius Noe dicens: “Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus”. (Liber Genesis 5, 29)
Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore, (Liber Genesis 6, 5)
paenituit Dominum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus: (Liber Genesis 6, 6)
Noe vero invenit gratiam coram Domino. (Liber Genesis 6, 8)
Dixitque Dominus ad Noe: “Ingredere tu et omnis domus tua arcam; te enim vidi iustum coram me in generatione hac. (Liber Genesis 7, 1)