1. et ostendit mihi Jesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei

2. et dixit Dominus ad Satan increpet Dominus in te Satan et increpet Dominus in te qui elegit Hierusalem numquid non iste torris est erutus de igne

3. et Jesus erat indutus vestibus sordidis et stabat ante faciem angeli

4. qui respondit et ait ad eos qui stabant coram se dicens auferte vestimenta sordida ab eo et dixit ad eum ecce abstuli a te iniquitatem tuam et indui te mutatoriis

5. et dixit ponite cidarim mundam super caput ejus et posuerunt cidarim mundam super caput ejus et induerunt eum vestibus et angelus Domini stabat

6. et contestabatur angelus Domini Jesum dicens

7. hæc dicit Dominus exercituum si in viis meis ambulaveris et custodiam meam custodieris tu quoque judicabis domum meam et custodies atria mea et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic adsistunt

8. audi Jesu sacerdos magne tu et amici tui qui habitant coram te quia viri portendentes sunt ecce enim ego adducam servum meum orientem

9. quia ecce lapis quem dedi coram Jesu super lapidem unum septem oculi sunt ecce ego celabo sculpturam ejus ait Dominus exercituum et auferam iniquitatem terræ illius in die una

10. in die illa dicit Dominus exercituum vocabit vir amicum suum subter vineam et subter ficum





“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina