1. in finem intellectus David

2. cum venit Dœc Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech

3. quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate

4. tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum

5. dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui æquitatem diapsalma

6. dilexisti omnia verba præcipitationis linguam dolosam

7. propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma

8. videbunt justi et timebunt et super eum ridebunt et dicent

9. ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et prævaluit in vanitate sua

10. ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in æternum et in sæculum sæculi

11. confitebor tibi in sæculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum





“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina