1. filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in jumentis infinita substantia cumque vidissent Jazer et Galaad aptas alendis animalibus

2. venerunt ad Mosen et ad Eleazarum sacerdotem et principes multitudinis atque dixerunt

3. Atharoth et Dibon et Jazer et Nemra Esbon et Eleale et Sabam et Nebo et Beon

4. terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël regionis uberrimæ est ad pastum animalium et nos servi tui habemus jumenta plurima

5. precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Jordanem

6. quibus respondit Moses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis

7. cur subvertitis mentes filiorum Israël ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus

8. nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram

9. cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israël ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit

10. qui iratus juravit dicens

11. si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Ægypto a viginti annis et supra terram quam sub juramento pollicitus sum Abraham Isaac et Jacob et noluerunt sequi me

12. præter Chaleb filium Jepphonne Cenezeum et Josue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam

13. iratusque Dominus adversum Israël circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quæ fecerat malum in conspectu ejus

14. et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israël

15. qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium

16. at illi prope accedentes dixerunt caulas ovium fabricabimus et stabula jumentorum parvulis quoque nostris urbes munitas

17. nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prœlium ante filios Israël donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias

18. non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israël hereditatem suam

19. nec quicquam quæremus trans Jordanem quia jam habemus possessionem nostram in orientali ejus plaga

20. quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam

21. et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos

22. et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israël et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino

23. sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos

24. ædificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac jumentis et quod polliciti estis implete

25. dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen servi tui sumus faciemus quod jubet dominus noster

26. parvulos nostros et mulieres et pecora ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad

27. nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris

28. præcepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Josue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israël et dixit ad eos

29. si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem

30. sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca

31. responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus

32. ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem

33. dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum

34. igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Arœr

35. Etrothsophan et Jazer Jecbaa

36. et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis

37. filii vero Ruben ædificaverunt Esbon et Eleale et Cariathaim

38. et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerant

39. porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore ejus

40. dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea

41. Jair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos ejus quos appellavit Avothiair id est villas Jair

42. Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe





“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina