1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

2. tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymis

3. et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi

4. fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba ante fores

5. ait iste est sermo quem jussit Dominus fieri

6. statimque obtulit Aaron et filios ejus cumque lavisset eos

7. vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit

8. quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et veritas

9. cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut præceperat ei Dominus

10. tulit et unctionis oleum quo levit tabernaculum cum omni supellectili sua

11. cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa ejus labrumque cum basi sua sanctificavit oleo

12. quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit

13. filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis et cinxit balteo inposuitque mitras ut jusserat Dominus

14. obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput ejus posuissent Aaron et filii ejus manus suas

15. immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus

16. adipem autem qui erat super vitalia et reticulum jecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare

17. vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut præceperat Dominus

18. obtulit et arietem in holocaustum super cujus caput cum inposuissent Aaron et filii ejus manus suas

19. immolavit eum et fudit sanguinem ejus per altaris circuitum

20. ipsumque arietem in frusta concidens caput ejus et artus et adipem adolevit igni

21. lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut præceperat ei

22. obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque super caput illius Aaron et filii ejus manus suas

23. quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron et pollicem manus ejus dextræ similiter et pedis

24. obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ et pollices manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitum

25. adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quæ operit intestina reticulumque jecoris et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit

26. tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum

27. tradens simul omnia Aaron et filiis ejus qui postquam levaverunt ea coram Domino

28. rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini

29. tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut præceperat ei Dominus

30. adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta ejus et super filios illius ac vestes eorum

31. cumque sanctificasset eos in vestitu suo præcepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut præcepit mihi dicens Aaron et filii ejus comedent eos

32. quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet

33. de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestræ septem enim diebus finitur consecratio

34. sicut et inpræsentiarum factum est ut ritus sacrificii conpleretur

35. die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi præceptum est

36. feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Mosi





“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina