1. non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus illius

2. non contendas cum viro locuplete ne forte contra consistat litem tibi

3. multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et convertit

4. non litiges cum homine linguato et non strues in igne illius ligna

5. non communices homini indocto ne male de progenie tua loquatur

6. ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem

7. ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis senescunt

8. noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire

9. ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis illorum conversare

10. ab ipsis enim disces doctrinam intellectus et servire magnatis sine querella

11. non te prætereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt a patribus suis

12. quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis responsum

13. non incendas carbones peccatoris arguens eos ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum

14. ne contra faciem stes contumeliosi ne sedeat quasi insidiator ori tuo

15. noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris tamquam perditum habe

16. non spondeas super virtutem tuam quod si spoponderis quasi restituens cogita

17. non judices contra judicem quoniam secundum quod dignum est judicat

18. cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te ipse enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia illius peries

19. cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te

20. cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi quæ ipsis placent

21. coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet

22. non omni homini cor tuum manifestes ne forte inferat tibi gratiam et convicietur tibi





Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina