Znaleziono 9 Wyniki dla: dominetur

  • De Iacob erit, qui dominetur et perdat reliquias civitatis”. (Liber Numeri 24, 19)

  • “Loquimini ad omnes viros Sichem: “Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri, omnes filii Ierobbaal, an ut dominetur vobis unus vir? Simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum””. (Liber Iudicum 9, 2)

  • Et ego venio ad faciem Holofernis principis militiae virtutis vestrae, ut renuntiem ei verba veritatis et ostendam ante faciem ipsius viam, per quam vadat et dominetur universae montanae, et non discumveniat ex viris eius caro una, nec spiritus vitae”. (Liber Iudith 10, 13)

  • et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei, Tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo. (Liber Psalmorum 19, 14)

  • Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniquitas. (Liber Psalmorum 119, 133)

  • et eicient te ab hominibus, et cum bestiis feris erit habitatio tua, et fenum ut boves comedes et rore caeli infunderis; septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum et, cuicumque voluerit, det illud. (Prophetia Danielis 4, 22)

  • et ab hominibus te eicient, et cum bestiis feris erit habitatio tua: fenum quasi boves comedes; et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum et, cuicumque voluerit, det illud”. (Prophetia Danielis 4, 29)

  • In hoc enim Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur. (Epistula ad Romanos 14, 9)

  • Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote. (Epistula ad Colossenses 3, 15)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina