1. Canticum. PSALMUS. Filiorum Core.

2. Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri.

3. Mons sanctus eius collis speciosus, exsultatio universae terrae. Mons Sion, extrema aquilonis, civitas regis magni.

4. Deus in domibus eius notus factus est ut refugium.

5. Quoniam ecce reges congregati sunt, convenerunt in unum.

6. Ipsi cum viderunt, sic admirati sunt, conturbati sunt, diffugerunt;

7. illic tremor apprehendit eos, dolores ut parturientis.

8. In spiritu orientis conteres naves Tharsis.

9. Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri; Deus fundavit eam in aeternum.

10. Recogitamus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.

11. Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae; iustitia plena est dextera tua.

12. Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Iudae propter iudicia tua.

13. Circumdate Sion et complectimini eam, numerate turres eius.

14. Ponite corda vestra in virtute eius et percurrite domos eius, ut enarretis in progenie altera.

15. Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi; ipse ducet nos in saecula.





“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina