1. post aliquantum autem temporis cum dies triticeæ messis instarent venit Samson invisere volens uxorem suam et adtulit ei hedum de capris cumque cubiculum ejus solito vellet intrare prohibuit eum pater illius dicens

2. putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo sed habet sororem quæ junior et pulchrior illa est sit tibi pro ea uxor

3. cui respondit Samson ab hac die non erit culpa in me contra Philistheos faciam enim vobis mala

4. perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum junxit ad caudas et faces ligavit in medio

5. quas igne succendens dimisit ut huc illucque discurrerent quæ statim perrexerunt in segetes Philisthinorum quibus succensis et conportatæ jam fruges et adhuc stantes in stipula concrematæ sunt in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret

6. dixeruntque Philisthim quis fecit hanc rem quibus dictum est Samson gener Thamnathei quia tulit uxorem ejus et alteri tradidit hæc operatus est ascenderuntque Philisthim et conbuserunt tam mulierem quam patrem ejus

7. quibus ait Samson licet hæc feceritis tamen adhuc ex vobis expetam ultionem et tunc quiescam

8. percussitque eos ingenti plaga ita ut stupentes suram femori inponerent et descendens habitavit in spelunca petræ Ætham

9. igitur ascendentes Philisthim in terra Juda castrametati sunt et in loco qui postea vocatus est Lehi id est Maxilla eorum est fusus exercitus

10. dixeruntque ad eos de tribu Juda cur ascendistis adversum nos qui responderunt ut ligemus Samson venimus et reddamus ei quæ in nos operatus est

11. descenderunt ergo tria milia virorum de Juda ad specum silicis Ætham dixeruntque ad Samson nescis quod Philisthim imperent nobis quare hoc facere voluisti quibus ille ait sicut fecerunt mihi feci eis

12. ligare inquiunt te venimus et tradere in manus Philisthinorum jurate respondit mihi quod non me occidatis

13. dixerunt non te occidimus sed vinctum tradimus ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt de petra Ætham

14. qui cum venisset ad locum Maxillæ et Philisthim vociferantes occurrissent ei inruit spiritus Domini in eum et sicut solent ad odorem ignis lina consumi ita vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta

15. inventamque maxillam id est mandibulam asini quæ jacebat arripiens interfecit in ea mille viros

16. et ait in maxilla asini in mandibula pulli asinarum delevi eos et percussi mille viros

17. cumque hæc canens verba conplesset projecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci illius Ramathlehi quod interpretatur elevatio Maxillæ

18. sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum

19. aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et egressæ sunt ex eo aquæ quibus haustis refocilavit spiritum et vires recepit idcirco appellatum est nomen loci illius Fons invocantis de maxilla usque in præsentem diem

20. judicavitque Israël in diebus Philisthim viginti annis





“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina