Liber Psalmorum, 88
1. intellectus Æthan Ezraitæ
2. misericordias Domini in æternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
3. quoniam dixisti in æternum misericordia ædificabitur in cælis præparabitur veritas tua in eis
4. disposui testamentum electis meis juravi David servo meo
5. usque in æternum præparabo semen tuum et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma
6. confitebuntur cæli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum
7. quoniam quis in nubibus æquabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei
8. Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu ejus sunt
9. Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo
10. tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum ejus tu mitigas
11. tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos
12. tui sunt cæli et tua est terra orbem terræ et plenitudinem ejus tu fundasti
13. aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt
14. tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua
15. justitia et judicium præparatio sedis tuæ misericordia et veritas præcedent faciem tuam
16. beatus populus qui scit jubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt
17. et in nomine tuo exultabunt tota die et in justitia tua exaltabuntur
18. quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum
19. quia Domini est adsumptio nostra et Sancti Israël regis nostri
20. tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea
21. inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum
22. manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum
23. nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum
24. et concidam a facie ipsius inimicos ejus et odientes eum in fugam convertam
25. et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu ejus
26. et ponam in mari manum ejus et in fluminibus dexteram ejus
27. ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meæ
28. et ego primogenitum ponam illum excelsum præ regibus terræ
29. in æternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi
30. et ponam in sæculum sæculi semen ejus et thronum ejus sicut dies cæli
31. si dereliquerint filii ejus legem meam et in judiciis meis non ambulaverint
32. si justitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint
33. visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum
34. misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea
35. neque profanabo testamentum meum et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita
36. semel juravi in sancto meo si David mentiar
37. semen ejus in æternum manebit
38. et thronus ejus sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in æternum et testis in cælo fidelis diapsalma
39. tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum
40. evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium ejus
41. destruxisti omnes sepes ejus posuisti firmamenta ejus formidinem
42. diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis
43. exaltasti dexteram deprimentium eum lætificasti omnes inimicos ejus
44. avertisti adiutorium gladii ejus et non es auxiliatus ei in bello
45. destruxisti eum a mundatione sedem ejus in terram conlisisti
46. minorasti dies temporis ejus perfudisti eum confusione diapsalma
47. usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua
48. memorare quæ mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum
49. quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma
50. ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ Domine sicut jurasti David in veritate tua
51. memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium
52. quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui
53. benedictus Dominus in æternum fiat fiat