Fundar 1030 Resultados para: Rex David Absalom
Ibat autem Philisthæus incedens, et appropinquans adversum David, et armiger ejus ante eum. (Liber I Samuelis 17, 41)
Cumque inspexisset Philisthæus, et vidisset David, despexit eum. Erat enim adolescens, rufus, et pulcher aspectu. (Liber I Samuelis 17, 42)
Et dixit Philisthæus ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? Et maledixit Philisthæus David in diis suis: (Liber I Samuelis 17, 43)
dixitque ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus cæli et bestiis terræ. (Liber I Samuelis 17, 44)
Dixit autem David ad Philisthæum: Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo: ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israël quibus exprobrasti (Liber I Samuelis 17, 45)
Cum ergo surrexisset Philisthæus, et veniret, et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthæi. (Liber I Samuelis 17, 48)
Prævaluitque David adversum Philisthæum in funda et lapide, percussumque Philisthæum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu David, (Liber I Samuelis 17, 50)
Assumens autem David caput Philisthæi, attulit illud in Jerusalem: arma vero ejus posuit in tabernaculo suo. (Liber I Samuelis 17, 54)
Eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philisthæum, ait ad Abner principem militiæ: De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner? Dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi. (Liber I Samuelis 17, 55)
Cumque regressus esset David, percusso Philisthæo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule, caput Philisthæi habentem in manu. (Liber I Samuelis 17, 57)
Et ait ad eum Saul: De qua progenie es, o adolescens? Dixitque David: Filius servi tui Isai Bethlehemitæ ego sum. (Liber I Samuelis 17, 58)
Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam. (Liber I Samuelis 18, 1)