1. Magistro chori. Maskil. David,

2. postquam Doeg Edomita ad Saul venit eique narravit dicens: " David intravit in domum Abimelech ".

3. Quid gloriaris in malitia, qui potens es iniquitate?

4. Tota die insidias cogitasti; lingua tua sicut novacula acuta, qui facis dolum.

5. Dilexisti malitiam super benignitatem, mendacium magis quam loqui aequitatem.

6. Dilexisti omnia verba perditionis, lingua dolosa.

7. Propterea Deus destruet te in finem; evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium.

8. Videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt:

9. “Ecce homo, qui non posuit Deum refugium suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in insidiis suis”.

10. Ego autem sicut virens oliva in domo Dei. Speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi.

11. Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum.





“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina