Encontrados 53 resultados para: Habemus

  • responderunt Raël et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri (Liber Genesis 31, 14)

  • terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël regionis uberrimæ est ad pastum animalium et nos servi tui habemus jumenta plurima (Liber Numeri 32, 4)

  • nec quicquam quæremus trans Jordanem quia jam habemus possessionem nostram in orientali ejus plaga (Liber Numeri 32, 19)

  • utres vini novos implevimus nunc rupti sunt et soluti vestes et calciamenta quibus induimur et quæ habemus in pedibus ob longitudinem largioris viæ trita sunt et pæne consumpta (Liber Iosue 9, 13)

  • dixitque Saul ad puerum suum ecce ibimus quid feremus ad virum panis defecit in sitarciis nostris et sportulam non habemus ut demus homini Dei nec quicquam aliud (Liber I Samuelis 9, 7)

  • quod si dixeritis mihi in Domino Deo nostro habemus fiduciam nonne iste est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria et præcepit Judæ et Hierusalem ante altare hoc adorabitis in Hierusalem (Liber II Regum 18, 22)

  • Deus noster ergo non judicabis eos in nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quæ inruit super nos sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te (Liber II Paralipomenon 20, 12)

  • et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostræ sunt sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famulæ nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident (Liber Nehemiae 5, 5)

  • noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene (Liber Thobis 4, 23)

  • et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone juvenis (Liber Thobis 5, 6)

  • decem autem viri repperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismaël noli occidere nos quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei et olei et mellis et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis (Liber Ieremiae 41, 8)

  • et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ (Evangelium secundum Matthaeum 3, 9)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina