Encontrados 156 resultados para: Christo

  • Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciet: et ædificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram christo meo cunctis diebus. (Liber I Samuelis 2, 35)

  • Loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum: si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis. (Liber I Samuelis 12, 3)

  • Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum: quia christus Domini est. (Liber I Samuelis 24, 7)

  • Respondens vero Abisai filius Sarviæ, dixit: Numquid pro his verbis non occidetur Semei, quia maledixit christo Domini? (Liber II Samuelis 19, 21)

  • magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum. (Liber II Samuelis 22, 51)

  • Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israël: (Liber II Samuelis 23, 1)

  • magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in sæculum. (Liber Psalmorum 17, 51)

  • Illuc producam cornu David ; paravi lucernam christo meo. (Liber Psalmorum 131, 17)

  • Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portæ non claudentur: (Liber Isaiae 45, 1)

  • Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo: percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum ejus usque ad collum. (Prophetia Habacuc 3, 13)

  • dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 42)

  • prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione. (Actus Apostolorum 28, 31)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina