Encontrados 12 resultados para: matrimonio viduitatis

  • Quae, depositis viduitatis vestibus, cooperuit se velo et, mutato habitu, sedit in porta Enaim in via, quae ducit Thamnam; eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. (Liber Genesis 38, 14)

  • et surgens abiit; depositoque velo, induta est viduitatis vestibus. (Liber Genesis 38, 19)

  • numquid exspectare velitis et abstinere vos a matrimonio, donec crescant et annos impleant pubertatis? Nolite, quaeso, filiae meae; quia amaritudo est mihi magis quam vobis, et egressa est manus Domini contra me”. (Liber Ruth 1, 13)

  • Et fecit sibi tabernaculum super tectum domus suae et imposuit super lumbos suos cilicium, et erant super eam vestimenta viduitatis suae, (Liber Iudith 8, 5)

  • et ieiunabat per omnes dies viduitatis suae praeter pridie sabbatorum et sabbata et pridie neomeniarum et neomenias et dies festos et gaudimonia domus Israel. (Liber Iudith 8, 6)

  • Et abstulit cilicium, quod induerat, et exuit se vestimenta viduitatis suae et lavit corpus suum aqua et unxit se unguento spisso et pectinavit capillos capitis sui et imposuit mitram super caput suum et induit se vestimenta iucunditatis suae, quibus vestiebatur in diebus vitae viri sui Manasses. (Liber Iudith 10, 3)

  • Dispoliavit enim se stola viduitatis suae in exaltationem dolentium in Israel. Unxit faciem suam unguento (Liber Iudith 16, 7)

  • per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta, et per ancillam, cum fuerit heres dominae suae. (Liber Proverbiorum 30, 23)

  • Sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio. (Liber Ecclesiasticus 23, 32)

  • Noli timere, quia non confunderis, neque erubescas, quia non te pudebit; nam confusionis adulescentiae tuae oblivisceris et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius. (Liber Isaiae 54, 4)

  • His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere (Epistula I ad Corinthios 7, 10)

  • igitur et, qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit; et, qui non iungit, melius faciet. (Epistula I ad Corinthios 7, 38)


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina